Civitas Dei
De Civitate Dei
Contra Paganos
Sancti Aurelii Augustini
Civitas-Dei.com (Latine) * City-of-God-com (English) * City of God
/ Civitas Dei (English/Latin)
LIBER I
PRAEFATIO
De
suscepti operas consilio et argumento.
Gloriosissimam civitatem
Dei sive in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate
sedis aeternae, quam nunc expectat
per patientiam, quoadusque justitia convertatur in judicium, deinceps adeptura per excellentiam victoria ultima et pace perfecta,
hoc opere instituto et mea
ad te promissione debito defendere adversus eos, qui conditori ejus deos suos praeferunt,
fili carissime Marcelline, suscepi, magnum opus
et arduum, sed Deus adjutor noster est. Nam scio quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina
temporali mobilitate nutantia non humano usurpata fastu, sed divina gratia
donata celsitudo transcendat. Rex enim et conditor
civitatis hujus, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam divinae legis aperuit,
qua dictum est: Deus superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam.
Hoc vero, quod Dei est, superbae
quoque animae spiritus inflatus affectat amatque sibi in laudibus dici: Parcere subjectis
et debellare superbos. Unde etiam de terrena civitate, quae cum dominari adpetit, etsi populi serviant,
ipsa ei dominandi
libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti hujus operis ratio postulat si facultas
datur.
[I] Ex hac namque existunt inimici, adversus quos defendenda est Dei civitas, quorum tamen multi correcto impietatis errore cives in ea fiunt satis idonei; multi vero in eam tantis
exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemptoris ejus ingrati sunt, ut
hodie contra eam linguas non moverent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis ejus locis
vitam, de qua superbiunt, invenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini
infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae
apostolorum, quae in illa vastatione Urbis ad se confugientes suos alienosque
receperunt. Huc usque cruentus saeviebat
inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a
miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos
incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces atque
hostili more saevientes posteaquam ad loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum
quod alibi belli jure licuisset, et tota feriendi refrenabatur immanitas et
captivandi cupiditas frangebatur. Sic evaserunt multi, qui nunc Christianis
temporibus detrahunt et mala, quae illa civitas pertulit, Christo imputant;
bona vero, quae in eos ut viverent propter Christi honorem facta sunt, non imputant
Christo nostro, sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa,
quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi providentiae divinae
tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere
itemque vitam mortalium justam atque laudabilem talibus afflictionibus exercere
probatamque vel in meliora transferre vel in his adhuc terris propter usus
alios detinere; illud vero, quod eis vel ubicumque propter Christi nomen vel in
locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia
ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari
pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc
ad ejus nomen veraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen
multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. Nam quos vides petulanter et procaciter insultare servis Christi, sunt in
eis plurimi, qui illum interitum clademque non evasissent, nisi servos Christi
se esse finxissent. Et nunc ingrata superbia
atque impiissima insania ejus nomini resistunt corde perverso, ut sempiternis
tenebris puniantur, ad quod nomen ore vel subdolo confugerunt, ut temporali
luce fruerentur.
[II] Tot bella gesta conscripta sunt
uel ante conditam Romam uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic
aut ab alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui ceperant,
parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem
ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo
uel illo templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras Sanguine
foedantem quos ipse sacrauerat ignes? Nonne Diomedes et Vlixes caesis summae
custodibus arcis Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis Virgineas ausi
diuae contingere uittas? Nec tamen quod sequitur uerum est: Ex illo fluere ac
retro sublapsa referri Spes Danaum. Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro
ignibusque delerunt, postea confugientem ad aras Priamum obtruncauerunt. Nec
ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerua
perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane uerum est; illis
quippe interemptis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed
simulacrum ab hominibus seruabatur. Quomodo ergo colebatur, ut patriam
custodiret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes?
[III] Ecce qualibus diis Vrbem Romani
seruandam se commisisse gaudebant! O nimium miserabilem errorem! Et nobis
suscensent, cum de diis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis,
quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario
publico et honoribus dignissimos habuerunt. Nempe apud Vergilium, quem
propterea paruuli legunt, ut uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus
atque optimus teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri,
secundum illud Horatii: Quo semel est inbuta recens seruabit odorem Teste diu
--- apud hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo
uentorum regi aduersus eos inritando dicere: Gens inimica mihi Tyrrhenum
nauigat aequor Ilium in Italiam portans uictosque penates. Itane istis
penatibus uictis Romam, ne uinceretur, prudenter commendare debuerunt? Sed haec
Iuno dicebat uelut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse,
pius totiens appellatus, nonne ita narrat: Panthus Othryades, arcis Phoebique
sacerdos, Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem Ipse trahit cursuque
amens ad liimina tendit? Nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi
potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur: Sacra suosque tibi
commendat Troia penates? Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut
uel uicti quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia est
existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset
non potuisse uastari? Immo uero uictos deos tamquam praesides ac defensores
colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto
enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse uenturam, nisi
prius illi perissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum
potuisset Roma seruasset! Nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit
uanitate praesumptum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo perisse,
quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit causa pereundi custodes
habere uoluisse perituros? Non itaque, cum de diis uictis illa conscriberentur
atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas
confiteri. Verum ista oportunius alio loco diligenter copioseque tractanda
sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut
possum, qui ea mala, quae pro suorum morum peruersitate merito patiuntur,
blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum
parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius nomen dementia
sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis usurpauerunt mendaciter ipsum
nomen, ut uiuerent, uel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt,
ut illic tuti atque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerant, inde
in eum maledictis hostilibus prosilirent.
[IV] Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi
Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus
ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam Iunonis asylo
Custodes lecti, Phoenix et dirus Vlixes, Praedam adseruabant; huc undique Troia
gaza Incensis erepta adytis mensaeque deorum Crateres que auro solidi
captiuaque uestis Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres Stant
circum. Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde captiuos non
liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. Compara nunc asylum illud
non cuiuslibet dei gregalis uel de turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et
coniugis et reginae omnium deorum cum memoriiis nostrorum apostolorum. Illuc
incensis templis et diis ereptae spolia portabantur, non donanda uictis, sed
diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere compertum
est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. Ibi amissa, hic
seruata libertas; ibi clausa, hic interdicta captiuitas; ibi possidendi a
dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur:
postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et superbia leuium
Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam inmanium
barbarorum. Nisi forte Graeci quidem in illa sua uictoria templis deorum
communium pepercerunt atque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire
uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa mentitus est. Immo
uero morem hostium ciuitates euertentium ille descripsit.
[V] Quem morem etiam Cato, sicut
scribit Sallustius, nobilitatae ueritatis historicus, sententia sua, quam de
coniuratis in senatu habuit, commemorare non praetermittit: "Rapi uirgines
pueros, diuelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati quae
uictoribus conlibuisset, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri:
postremo armis cadaueribus cruore atque luctu omnia compleri." Hic si fana
tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus,
sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis ciuibus,
Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet perditi et patriae parricidae.
[VI] Quid ergo per multas gentes, quae
inter se bella gesserunt et nusquam uictis in deorum suorum sedibus
pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam,
recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est: Parcere
subiectis et debellare superbos, et quod accepta iniuria ignoscere quam
persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas
captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea
quisquis confugisset liberaretur. An illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum sita reticebant? Ita uero, qui ea quae laudarent maxime
requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius
Romani nominis Marcus Marcellus, qui Syracusas urbem ornatissimam cepit,
refertur eam prius fleuisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas
effudisse. Gessit et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam
oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum
uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, nec uspiam legitur ab
imperatore tam casto atque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel
illud templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo
praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime
uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae urbis euersor, a simulacrorum
depraedatione se abstinuisse laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de
signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam
iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent, et cum ei non solum multa
grandia, uerum etiam renuntiarentur armata: "Relinquamus, inquit, Tarentinis
deos iratos." Cum igitur nec illius fletum nec huius risum, nec illius
castam misericordiam nec huius facetam continentiam Romanarum rerum gestarum
scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur, si aliquibus hominibus
in honorem cuiuspiam deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo
caedem uel captiuitatem fieri prohiberent?
[VII] Quidquid ergo uastationis
trucidationis depraedationis concremationis adflictionis in ista recentissima
Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem nouo more
factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas barbara tam mitis apparuit, ut
amplissimae basilicae implendae populo cui parceretur eligerentur et
decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a
miserantibus hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus
hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum
quisquis non uidet, caecus, quisquis uidet nec laudat, ingratus, quisquis
laudanti reluctatur, insanus est. Absit, ut prudens quisquam hoc feritati
inputet barbarorum. Truculentissimas et saeuisimas mentes ille terruit, ille
frenauit, ille mirabiliter temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit:
Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum; misericordiam
autem meam non dispergam ab eis.
[VIII] Dicet aliquis: "Cur ergo
ista diuina misericordia etiam ad impios ingratosque peruenit?" Cur
putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui cotidie facit oriri solem suum super
bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? Quamuis enim quidam eorum
ista cogitantes paenitendo ab impietate se corrigant, quidam uero, sicut
apostolus dicit, diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes secundum
duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizent sibi iram in die irae et
reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: tamen
patientia Dei ad paenitentiam inuitat malos, sicut flagellum Dei ad patientiam
erudit bonos; itemque misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas
Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae prouidentiae praeparare in
posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala impiis, quibus non
excruciabuntur boni; ista uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse
communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur;
nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur.
Interest autem plurimum, qualis sit
usus uel earum rerum, quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. Nam
bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo
huiusce modi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Ostendit tamen
Deus saepe etiam in his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc
omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio seruari
putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret aperta diuinitas, nulla esse
diuina prouidentia crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus
quibusdam petentibus euidentissima largitate concederet, non ad eum ista
pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, non nisi propter
talia praemia seruiendum illi esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis
seruitus, sed potius cupidos et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et
mali pariter adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum
non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in
similitudine passionum, et licet sub eodem tormento non est idem uirtus et
uitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula
stipulae comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur,
quia eodem preli pondere exprimitur: ita una eademque uis inruens bonos probat
purificat eliquat, malos damnat uastat exterminat. Vnde in eadem adflictione mali Deum
detestantur atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum
interest, non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum et
exhalat horribiliter caenum et suauiter fragrat unguentum.
[IX] Quid igitur in illa rerum
uastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista
considerantibus ad prouectum ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus
indignatus impleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, quamuis
longe absint a facinerosis flagitiosis atque impiis, tamen non usque adeo se a
delictis deputant alienos, ut nec temporalio pro eis mala perpeti se iudicent
dignos. Excepto enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in
quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum inmanitatem et
gurgitem flagitiorum atque impietatis abominationem, ad aliqua tamen peccata
uel rara uel tanto crebriora, quanto minora -- hoc ergo excepto quis tandem
facile reperitur, qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque
et auaritiam atque execrabiles iniquitates et impietates Deus, sicut minando
praedixit, conterit terras, sic habeat, ut habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut
cum talibus est uiuendum? Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando
etiam obiurgandis et ocrripiendis male dissimulatur, uel cum laboris piget, uel
cum os eorum uerecundamur offendere, uel cum inimicitias deuitamus, ne
impediant et noceant in istis temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc
adpetit nostra cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut
quamuis bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant in illam
damnationem, quae post hanc uitam talibus praeparatur, tamen, quia propterea
peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet leuibus et
uenialibus metuunt, iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum
minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur cum eis,
amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt.
Nam si propterea quisque obiurgandis et
corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem
ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam uitam et piam
erudiendos impediant alios infirmos et premant atque auertant a fide: non
uidetur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Illud est culpabile,
quod hi, qui dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen
peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones
cauent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocenter
utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et
spem supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores, uitam
ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes, domos ac familias
possidentes, (quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad
modum uiuere debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum
parentibus et parentes cum filiis, et serui cum dominis et domini cum seruis)
multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt,
propter que non audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima et
consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem uitae gradum tenent
nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et uictu paruo ac tegimento utuntur,
plerumque, suae famae ac saluti dum insidias atque impetus malorum timent, ab
eorum reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos metuant, ut ad
similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque inprobitatibus cedant,
ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum
fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus
ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione, qua suam
famam ac salutem uident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea
potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et
reformidatur uulgi iudicium et carnis excruciatio uel peremptio, hoc est propter
quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis.
Non mihi itaque uidetur haec parua esse
causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores
etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur enim simul, non
quia simul agunt malam uitam, sed quia simul amant temporalem uitam, non quidem
aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti
atque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse
socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec uiuunt semper incertum est
utrum uoluntatem sint in melius mutaturi. qua in; re non utique parem, sed
longe grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille quidem in suo
peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc
enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis,
ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen ab huius modi culpa penitus
alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus uitae huius
necessitate coniungitur, multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans
eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis utitur, sed
plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam causam boni, quare
temporalibus affligantur malis, qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus
sit probatus et cognitus, quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat.
[X] Quibus recte consideratis atque
perspectis adtende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non
in bonum uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare
sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum. Amiserunt
omnia quae habebant. Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris
hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes Christianorum, quibus
opulentus dicebat apostolus: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
NIhil enim intulimus in hunc mundum, sed
nec auferre
aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegumentum
his contenti sumus. Nam qui
uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa <stulta> et noxia, quae mergunt
homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium
malorum auaritia, quam quidam adpetentes
a fide pererrauerunt et inseruerunt
se doloribus multis.
Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, si eas
sic habebant, quem ad modum ab isto
foris paupere, intus diuite audierant,
id est, si mundo utebantur tamquam non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter
temptatus et minime superatus: Nudus exiui de utero matris meae, nudus
reuertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum;
ut bonus eruus magnas facultates haberet ipsam sui
Domini uoluntatem, cui pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus uiuens relictus, quas cito fuerat
moriens relicturus. Illi autem infirmiores,
qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum quippe doluerunt, quantum se
doloribus inseruerant, sicut apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat
enim ut eis adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu fuerat
neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui uolunt diuites fieri, incidunt
in temptationem et cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non
facultatem, quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus huius mundi non
superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui
praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, diuites sint in
operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum
bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. Haec qui de suis diuitiis
faciebant, magnis sunt lucris leuia damna solati plusque laetati ex his, quae
facile tribuendo tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide
retinendo facilius amiserunt. Hoc
enim potuit in terra perire, quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt
consilium Domini sui dicentis: Nolite uobuis condere thesauros in terra, ubi
tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur; sed
thesaurizate uobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea
corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, tribulationis
tempore probauerunt quam recte sapuerint non contemnendo ueracissimum
praeceptorem et thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si
multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit ut hostis non accederet:
quanto certius et securius gaudere potuerunt, qui monitu Dei sui illuc
migrauerunt, quo accedere omnino non posset! Vnde Paulinus noster, Nolensis
episcopus, ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime
sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum ab eis teneretur, sic
in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, precabatur: "Domine, non
excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sint omnia mea, tu scis." Ibi
enim habebat omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, qui
haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui Domino suo monenti
oboedierant, ubi et quo modo tehesaurizare deberent, nec ipsas terrenas
diuitias barbaris incursantibus amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit,
quid de talibus rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe
consequente experientia didicerunt.
At enim quidam boni etiam Christiani
tormentis excruciati sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi uero nec
prodere nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. Si autem torqueri
quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni non erant. Admonendi autem
fuerant, qui tanta patiebantur pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo,
ut eum potius diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret,
non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu mentiendo
occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. Namque inter tormenta nemo Christum
confitendo amisit, nemo aurum nisi negando seruauit. Quocirca utiliora erant
fortasse tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, quam illa bona,
quae sine ullo utili fructu dominos sui amore torquebant.
Sed quidam etiam non habentes quod
proderent, dum non creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant nec
sancta uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non facultates, sed
ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. Si uero uitae melioris
proposito reconditum aurum argentumque non habebant, nescio quidem utrum
cuiquam talium acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerum tamen
etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem sanctam
confitebatur, Christum confitebatur. Quapropter etsi non meruit ab hostibus
credi, non potuit tamen sanctae paupertatis confessor sine caelesti mercede
torqueri.
Multos, inquiunt, etiam Christianos
fames diuturna uastauit. Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando
uerterunt. Quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis morbus,
eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere, docuit productius ieiunare.
[XI] Sed enim multi etiam Christiani
interfecti sunt, multi multarum mortium foeda uarietate consumpti. Hoc si aegre
ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, utique commune est.
Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. Finis
autem uitae tam longam quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius et aliud
deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere
uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non cogitur? Cum
autem unicuique mortalium sub cotidianis uitae huius casibus innumerabiles
mortes quodam modo comminentur, quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit:
quaero utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere uiuendo. Nec
ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub timore tot mortium quam semel
moriendo nullam deinceps formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter
pauidus refigit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. Mala
mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. Neque enim facit malam
mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est eis, qui
necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire
cogantur. Cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse religiosi
pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam impii diuitis in purpura et
bysso, horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt?
[XII] At enim in tanta strage cadauerum
nec sepelire potuerunt. Neque istuc pia fides nimium reformidat, tenens
praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum
capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret ueritas: Nolite timere eos,
qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quicquam obesset
futurae uitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est,
ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus
occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. Falsum
est ergo quod ait <Christus>: Qui corpus occidunt, et postea non
habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant. Absit, ut
falsum sit quod ueritas dixit. Dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt,
quia in corpore sensus est occidendo; postea uero nihil habere quod faciant,
quia nullus sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum
terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separauit, quam
totam implet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit. Dicitur
quidem in psalmo: Posuerunt mortalia seruorum tuorum escam uolatilibus caeli,
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum sicut aquam
in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam
crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista
perpessi sunt. Quamuis enim haec in conspectu hominum dua et dira uideantur,
sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Proi;nde ista omnia,
<id est> curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis
sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio uilis aut nulla. Praeclaras
exequias in conspectu hominum exhibuit purpurato illi diuiti turba famulorum,
sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium
praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae
gremium sustulerunt.
Rident haec illi, contra quos
defendendam suscepimus ciuitatem Dei. Verum tamen sepulturae curam etiam eorum
philosophi contempserunt. Et saepe uniuersi exercitus, dum pro terrena patria
morerentur, ubi postea iacerent uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt,
licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere: Caelo tegitur, qui non habet
urnam. Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis,
quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra,
uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera
recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. [XIII]
Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque
iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera
sancte usus est Spiritus. Si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huius
modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior adfectus: nullo
modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque
coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum
uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis
pertinent. Vnde et antiquorum iustorum
funera officiosa pietate curata sunt et exequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique cum uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis
suis corporibus filiis mandauerunt, et Tobis sepeliendo mortuios Deum promeruisse teste angelo commendatur.
Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in euangelio qui
corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus
sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis
officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis
astruendam. Vbi et illud salubriter
discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus
exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, od exanimis
hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. Sunt quidem et alia,
quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis
uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. Sed
si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! Ac per hoc quando ista cadaueribus
Christianorum in illa magnae urbis uel
etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est,
qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire.
[XIV] Sed multi, inquiunt, Christiani
etiam captiui ducti sunt. Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt,
ubi Deum suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis
magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii
prophetae; nec Deus defuit consolator. Sic ergo non deseruit fideles suos sub
dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit
nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere
quam credere, qui tamen suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum
citharistam, cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad terras
esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est. Plane
incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.
[XV] Habent tamen isti de captiuitate
religionis causa etiam sponte toleranda et in suis praeclaris uiris
nobilissimum exemplum. Marcus Regulus, imperator populi Romani, captiuus apud
Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi quam eorum
tenere captiuos, ad hoc impetrandum etiam istum praecipue Regulum cum legatis
suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod uolebant minime
peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille atque in senatu contraria
persuasit, quoniam non arbitrabatur utile esse Romanae rei publicae mutare
captiuos. Nec post hanc
persuasionem a suis ad hostes redire compulsus est, sed quia iurauerat, id
sponte compleuit. At illi eum excogitatis atque horrendis cruciatibus
necauerunt. Inclusum quippe angusto ligno, ubi stare cogeretur, clauisque
acutisimis undique confixo, ut se in nullam eius partem sine poenis
atrocissimis inclinaret, etiam uigilando peremerunt. Merito certe laudant
uirtutem tam magna infelicitate maiorem. Et per deos ille iurauerat, quorum
cultu prohibito has generi humano clades isti opinantur infligi. Qui ergo
propterea colebantur, ut istam uitam prosperam redderent, si uerum iuranti has
inrogari poenas seu uoluerunt seu permiserunt, quid periuro grauius irati
facere potuerunt? Sed cur non ratiocinationem meam potius ad utrumqeu
concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter iuris iurandi fidem nec
maneret in patria, nec inde quolibet ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire
minime dubitaret. Hoc si huic uitae utile existimabat, cuius tam horrendum
exitum meruit, proculdubio fallebatur. Suo quippe docuit exemplo nihil deos ad
istam temporalem felicitatem suis prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum
deditus cultui et uictus et captiuus abductus et, quia noluit aliter quam per
eos iurauerat facere, nouo ac prius inaudito nimiumque horribili supplicii
genere cruciatus extinctus est. Si autem deorum cultus post hanc uitam uelut
mercedem reddit felicitatem, cur calumniantur temporibus Christianis, ideo
dicentes Vrbi accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, cum
potuerit etiam illos dili gentissime colens tam infelix fieri, quam ille
Regulus fuit? Nisi forte contra clarissimam ueritatem tanta quisquam dementia
mirae caecitatis obnititur, ut contendere audeat uniuersam ciuitatem deos
colentem infelicem esse non posse, unum uero hominem posse, quod uidelicet
potentia deorum suorum multos potius sit idonea conseruare quam singulos, cum
multitudo constet ex singulis.
Si autem dicunt M_ Regulum etiam in
illa captiuitate illisque cruciatibus corporibus animi uirtute beatum esse
potuisse, uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas. Neque
enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud ciuitas non sit quam
concors hominum multitudo. Quam ob rem nondum interim disputo, qualis in Regulo
uirtus fuerit; sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri non
propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus homini accidunt,
colendos deos, quando quidem ille carere his omnibus maluit quam deos per quos
iurauit offendere. Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem
habuisse ciuem, qualem timent habere ciuitatem? Quod si non timent, tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam ciuitati
tam diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur et
Christianis temporibus non calumnientur. Verum quia de illis Christianis orta
quaestio est, qui etiam captiuati sunt, hoc intueantur et taceant, qui
saluberrimae religioni hinc inpudenter atque inprudenter inludunt, quia, si
diis eorum probro non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris
iurandi fidem seruaret, patria caruit, cum aliam non haberet, captiuusque apud
hostes per longam mortem supplicio nouae crudelitatis occisus est, multo minus
nomen criminandum est Christianum in captiuitate sacratorum suorum, qui
supernam patriam ueraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrionos se
esse nouerunt.
[XVI] Magnum sane crimen se putant
obicere Christianis, cum eorum exaggerantes captiuitatem addunt etiam stupra
commissa, non solum in aliena matrimonia uirginesque nupturas, sed etiam in
quasdam sanctimoniales. Hic uero non fides, non pietas, non ipsa uirtus, quae
castitas dicitur, sed nostra potius disputatio inter pudorem atque rationem quibusdam
coartatur angustiis. Nec tantum hic curamus alienis responsionem redere,
quantum ipsis nostris consolationem. Sit igitur in primis positum atque
firmatum uirtutem, qua recte uiuitur, ab aanimi sede membris corporis imperare
sanctumque corpus usu fieri sanctae uoluntatis, qua inconcussa ac stabili
permanente, quidquid alius de corpore uel in corpore fecerit, quod sine peccato
proprio non ualeat euitari, praeter culpam esse patientis. Sed quia non solum
quod ad dolorem, uerum etiam quod ad libidinem pertinet, in corpore alieno
perpetrari potest: quidquid tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo
animo pudicitiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum cum
mentis etiam uoluntate, quod fieri fortasse sine carnis aliqua uoluptate non
potuit.
[XVII] Ac per hoc et quae se
occiderunt, ne quicquam huius modi paterentur, quis humanus affectus eis nolit
ignosci? et quae se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium
deuitarent, quisquis <eis> hoc crimini dederit, ipse crimen insipientiae
non cauebit. Nam utique si non licet priuata potestate hominem occidere uel
nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se
ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior, cum se occiderit, quanto
innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae factum
merito detestamur eumque ueritas iudicat, cum se laqueo suspendit, sceleratae
illius traditionis auxisse potius quam expiasse commissum, quoniam Dei
misericordiam desperando exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris
paenitentiae locum reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui
tali supplicio quod in se puniat non habet! Iudas enim cum se occidit,
sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi, uerum etiam suae mortis
reus finiuit hanc uitam, qua licet propter suum scelus alio suo scelere occisus
eis. Cur autem homo, qui mali nihil fecit, sibi malefaciat et se ipsum
interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, atque
in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum?
[XVIII] At enim, ne uel aliena polluat
libido, metuitur. Non polluet, si aliena erit; si autem polluet, aliena non
erit. Sed cum pudicitia uirtus sit animi comitemque habeat fortitudinem, qua
potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire decernit, nullus autem
magnamimus et pudicus in potestate habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum
quid adnuat mente uel renuat: quis eadem sana mente putauerit perdere se
pudicitiam, si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur et
expleatur libido non sua? Si enim hoc modo pudicitia perit, profecto pudicitia
uirtus animi non erit, nec pertinebit ad ea bona, quibus bene uiuitur, sed in
bnois corporis numerabitur, qualia sunt uires pulchritudo sana ualetudo, ac si
quid huius modi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque uitam omnino
non minuunt. Quod si tale aliquid est pudicitia, ut quid pro illa, ne
amittatur, etiam <cum> periculo corpris laboratur? Si autem animi
bonum est, etiam oppresso corpore non amittitur. Quin etiam sanctae
continentiae bonum cum inmunditiae carnalium concupiscentiarum non cedit, et
ipsum corpus sanctificatur, et ideo, cum eis non cedere inconcussa intentione
persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas, quia eo sancte utendi
perseuerat uoluntas et, quantum est in ipso, etiam facultas.
Neque enim eo corpus sanctum est, quod
eius membra sunt integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint
diuersis casibus etiam uulnerata uim perpeti, et medici aliquando saluti
opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus. Obstetrix uirginis cuiusdam
integritatem manu uelut explorans siue maleuolentia siue inscitia siue casu,
dum inspicit, perdidit. Non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse
aliquid existimet etiam de ipsius corporis sactitate, quamuis membri illius
integritate iam perdita. Quocirca proposito animi permanente, per quod etiam
corpus sanctificari meruit, nec ipsi corpori aufert sanctitatem uiolentia
libidinis alienae, quam seruat perseuerantia continentiae suae. An uero si
aliqua femina mente corrupta uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat
uitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem sanctam uel corpore dicimus,
ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificabatur, amissa atque destructa? Absit
hic error et hinc potius admoneamur ita non amitti corporis sanctitatem manente
animi sanctitate etiam corpore oppresso, sicut amittitur et corporis sanctitas
uiolata animi sanctitate etiam corpore intacto. Quam ob rem non habet quod in
se morte spontanea puniat femina sine ulla sua consensione uiolenter oppressa
et alieno conpressa peccato; quanto minus antequam hoc fiat! ne admittantur
homicidium certum, cum ipsum flagitium, quamuis alienum, adhuc pendet incertum.
[XIX] An forte huic perspicuae rationi,
qua dicimus corpore oppresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum
consensione mutato illius tantum esse flagitium, qui opprimens concubuerit, non
illius, quae oppressa concumbenti nulla uoluntate consenserit, contradicere
audebunt hi, contra quos feminarum Christianarum in captiuitate oppressarum non
tantum mentes, uerum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam certe, matronam
nobilem ueteremque Romanam, pudicitiae magnis efferunt laudibus. Huius corpore
cum uiolenter oppresso Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa
scelus improbissimi iuuenis marito Collatino et propinquo Bruto, uiris
clarissimis et fortissimis, indicauit eosque ad uindicatam constrinxit. Deinde
foedi in se commissi aegra atque inpatiens e peremit. Quid dicemus? Adultera
haec an casta iudicanda est? Quis in hac controuersia laborandum putauerit?
Egregie quidam ex hoc ueraciterque declamans ait: "Mirabile dictu, duo
fuerunt et adulterium unus admisit." Splendide atque uerissime. Intuens
enim in duorum corporum commixtione unius inquinatissimam cupiditatem, alterius
castissimam uoluntatem, et non quid coniunctione membrorum, sed quid animorum
diuersitate ageretur adtendens: "Duo, inquit, fuerunt, et adulterium unus
admisit."
Sed quid est hoc, quod in eam grauius
uindicatur, quae adulterium non admisit? Nam ille patria cum patre pulsus est, haec summo est mactata supplicio. Si non est illa inpudicitia qua inuita
opprimitur, non est haec iustitia qua casta punitur. Vos appello, leges
iudicesque Romani. Nempe post perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum
inpune uoluistis occidi. Si ergo ad uestrum iudicium quisquam deferret hoc
crimen uobisque probaretur non solum indemnatam, uerum etiam castam et
innocentem interfectam esse mulierem, nonne eum, qui id fecisset, seueritate
congrua plecteretis? hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata
Lucretia innocentem, castam, uim perpessam Lucretiam insuper interemit. Proferte
sententiam. Quod si propterea non potestis, quia non adstat quam punire
possitis, cur interfectricem innocentis et castae tanta praedicatione laudatis?
Quam certe apud infernos iudices etiam tales, quales poetarum uestrorum
carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam scilicet inter
illos,
qui sibi letum Insontes peperere manu
lucemque perosi Proiecere animas; cui ad superna redire cupienti Fas obstat,
tristisque palus inamabilis undae Adligat. An forte ideo ibi non est, quia non
insontem, sed male sibi consciam se peremit? Quid si enim (quod ipsa tantummodo
nosse poterat) quamuis iuueni uiolenter inruenti etiam sua libidine inlecta
consensit idque in se puniens ita doluit, ut morte putaret expiandum? Quamquam
ne sic quidem se occidere debuit, si fructuosam posset apud deos falsos agere
paenitentiam. Verum tamen si forte ita est falsumque est illud, quod duo
fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius ambo adulterium commiserunt,
unus manifesta inuasione, altera latente consensione: non se occidit insontem,
et ideo potest a litteratis eius defensoribus dici non esse apud inferos inter
illos, "qui sibi letum insontes peperere manu." Sed ita haec causa ex
utroque latere coartatur, ut, si extenuatur homicidium, adulterium confirmetur;
si purgatur adulterium, homicidium cumuletur; nec omnino inuenitur exitus, ubi
dicitur: "Si adulterata, cur laudata; si pudica, cur occisa?"
Nobis tamen in hoc tam nobili feminae
huius exemplo ad istos refutandos, qui Christianis feminis in captiuitate
compressis alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit quod in
praeclaris eius laudibus dictum est: "Duo fuerunt et adulterium unus
admisit." Talis enim ab eis Lucretia magis credita est, quae se nullo
adulterino potuerit maculare consensu. Quod ergo se ipsam, quoniam adulterum
pertulit, etiam non adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris
infirmitas. Puduit enim eam turpitudinis alienae in se commissae, etiamsi non
secum, et Romana mulier, laudis auida nimium, uerita est ne putaretur, quod
uiolenter est passa cum uiueret, libenter passa si uiueret. Vnde ad oculos
hominum testem mentis suae illam poenam adhibendam putauit, quibus conscientiam
demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi erubuit, si, quod alius in
ea fecerat turpiter, ferret ipsa patienter. Non hoc fecerunt feminae
Christianae, quae passae similia uiuunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum,
ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis concupiscendo
stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia erubescendo commiteerent. Habent
quippe intus gloriam castitatis, testimonium conscientiae; habent autem coram
oculis Dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non habent
amplius, ne deuient ab auctoriate legis diuinae, cum male deuitant offensionem
suspicionis humanae.
[XX] Neque enim frustra in sanctis
canonicis libris nusquam nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri
potest, ut uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue
mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse
intellegendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim quia non addidit:
"proximum tuum", sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum,
inquit, testimonium non dices aduersus proximum tuum. Nec ideo tamen si
aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se
putauerit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semet ipso dilector
accepit, quando quidem scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Porro
si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si
aduersus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium
prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus
uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis
adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere,
cum in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito nullus, nec
ipse utique, cui praecipitur, intellegatur exceptus! Vnde quidam hoc praeceptum
etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum
liceat occidere. Cur non ergo et herbas et quidquid humo radicitus alitur ac
figitur? Nam et hoc genus rerum, quamuis non sentiat, dicitur uiuere ac per hoc
potest et mori, proinde etiam, cum uis adhibetur, occidi. Vnde et apostolus, cum de huius modi
seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur;
et in psalmo scriptum est: Occidit uites eorum in grandine. Num igitur ob hoc,
cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas ducimus et Manichaeorum
errori insanissime adquescimus? His igitur deliramentis remotis cum legimus:
Non occides, si propterea non accipimus hoc dictum de fructecti esse, quia
nullus eis sensus est, nec de inrationalibus animantibus, uolatilibus
natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam
non eis datum est nobiscum habere communem (unde iustissima ordinatione
creatoris et uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de homine
intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec alterum ergo nec te. Neque enim
qui se occidit aliud quam hominem occidit.
[XXI] Quasdam uero exceptiones eadem
ipsa diuina fecit auctoritas, ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis,
quos Deus occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore expressa
iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut
adminiculum gladius utenti; et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt,
quo dictum est: Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam
gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis
imperium, sceleratos morte punierunt; et Abraham non solum non est culpatus
crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit
filium nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito quaeritur utrum
pro iussu Dei sit habendum, quod lephte filiam, quae patri occurrit, occidit,
cum id se uouisset immolaturum Deo, quod ei redeunti de proelio uictori
primitus occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus
ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum
miracula faciebat) -- his igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter uel
ipse fons iustitiae Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se
ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.
[XXII] Et quicumque hoc in se ipsis
perpetrauerunt, animi magnitudine fortasse mirandi, non sapientiae sanitate
laudandi sunt. Quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem animi
magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non ualendo tolerare uel quaeque
aspera uel aliena peccata se ipse interemerit. Magis enim mens infirma
deprehenditur, quae ferre non potest uel duram sui corporis seruitutem uel
stultam uulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui uitam
aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum iudicium maximeque
uulgare, quod plerumque caligine erroris inuoluitur, prae conscientiae luce ac
puritate contemnere. Quam ob rem si magno animo fieri putandum est, cum sibi
homo ingerit mortem, ille potius Theombrotus in hac animi magnitudine
reperitur, quem ferunt lecto Platonis libro, ubi de inmortalitate animae
disputauit, se praecipitem dedisse de muro atque ita ex hac uita emigrasse ad
eam, quam credidit esse meliorem. Nihil enim urguebat aut calamitatis aut
criminis seu uerum seu falsum, quod non ualendo ferre se auferret; sed ad capessendam
mortem atque <ad> huius uitae suauia uincla rumpenda sola adfuit animi
magnitudo. Quod tamen magne potius factum esse quam bene testis ei esse potuit
Plato ipse, quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque fecisset uel
etiam praecepisset, nisi ea mente, qua inmortalitatem animae uidit, nequaquam
faciendum, quin etiam prohibendum esse iudicasset.
At enim multi se interemerunt, ne in
manus hostium peruenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum
fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem
et exempla concordant, sed illa, quae tanto digniora sunt imitatione, quanto
excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli,
quia et ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere
admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne
in manus persequentium peruenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut
eo modo sui ex hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas
praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant gentes, quae
ignorant Deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum uerum Deum.
[XXIII] Sed tamen etiam illi praeter
Lucretiam, de qua supra satis quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de
cuius auctoritate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Vticae occidit; non
quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus habebatur, ut merito putetur
etiam recte fieri potuisse uel posse quod fecit. De cuius facto quid potissimum
dicam, nisi quod amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius
dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse censuerunt, quo
demonstraretur non honestas turpia praecauens, sed infirmitas aduersa non
sustinens? Hoc et ipse Cato in suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat
sub uictoria Caesaris uiuere, cur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem de
Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Cur non et illum secum coegit ad
mortem? Nam si eum filium, qui contra imperium in hostem pugnauerat, etiam
uictorem laudabiliter Torquatus occidit, cur uictus uicto filio pepercit Cato,
qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse uictorem, quam
contra decus ferre uictorem? Nullo modo igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore
Caesare uiuere; alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid
ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a Caesare et sperauit et
uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris, ne ab illo etiam sibi parceretur, ut
ipse Caesar dixisse fertur, inuidit, ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit?
[XXIV] Nolunt autem isti, contra quos
agimus, ut sanctum uirum Iob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit
quam inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, uel alios sanctos ex litteris
nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis, qui captiuitatem
dominationemque hostium ferre quam sibi necem inferre maluerunt, Catoni
praeferamus; sed ex litteris eorum eundem illum Marco Catoni Marcum Regulum
praeferam. Cato enim numquam Caesarem uicerat, cui uictus dedignatus est subici
et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus autem Poenos iam uicerat
imperioque Romano Romanus imperator non ex ciuibus dolendam, sed ex hostibus
laudandam uictoriam reportauerat; ab eis tamen postea uictus maluit eos ferre
seruiendo quam eis se auferre moriendo. Proinde seruauit et sub
Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum dilectione constantiam,
nec uictum auferens corpus ab hostibus nec inuictum animum a ciuibus. Nec quod
se occidere noluit, uitae huius amore fecit. Hoc probauit, cum causa promissi
iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos grauius in senatu uerbis quam
<in> bello armis offenderat, sine ulla dubitatione remeauit. Tantus
itaque uitae huius contemptor, cum saeuientibus hostibus per quaslibet poenas
eam finire quam se ipse perimere maluit, magnum scelus esse, si se homo
interimat, procul dubio iudicauit. Inter omnes suos laudabiles et uirtutis
insignibus inlustres uiros non proferunt Romani meliorem, quem neque felicitas
corruperit, nam in tanta uictoria mansit pauperrimus; nec infelicitas fregerit,
nam ad tanta exitia reuertit intrepidus. Porro si fortissimi et praeclarissimi
uiri terrenae patriae defensores deorumque licet falsorum, non tamen fallaces
cultores, sed ueracissimi etiam iuratores, qui hostes uictos more ac iure belli
ferire potuerunt, hi ab hostibus uicti se ipsos ferire noluerunt et, cum mortem
minime formidarent, uictores tamen dominos ferre quam eam sibi inferre
maluerunt: quanto magis Christiani, uerum Deum colentes et supernae patriae
suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos diuina dispositio uel
probandos uel emendandos ad tempus hostibus subiugauerit, quos in illa
humilitate non deserit, qui propter eos tam humiliter altissimus uenit, praesertim
quos nullius militaris potestatis uel talis militiae iura constringunt ipsum
hostem ferire superatum. Quis ergo tam malus error obrepit, ut homo se occidat,
uel quia in eum peccauit, uel ne in eum peccet inimicus, cum uel peccatorem uel
peccaturum ipsum occidere non audeat inimicum?
[XXV] At enim timendum est et cauendum,
ne libidini subditum corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat
consentire peccato. Proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed propter
suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se debet occidere. Nullo modo
quidem hoc faciet animus, ut consentiat libidini carnis suae aliena libidine
concitatae, qui Deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque
concupiscentiae subiectus est. Verum tamen si detestabile facinus et damnabile
scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut ueritas manifesta proclamat,
quis ita desipiat, ut dicat: "Iam nunc peccemus, ne postea forte peccemus;
iam nc perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulterium"? Nonne
si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, sed peccata potius eligantur,
satius est incertum de futuro adulterium quam certum de praesenti homicidium? Nonne
satius est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale facinus,
ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur? Haec dixi propter eos uel eas,
quae non alieni, sed proprii peccati deuitandi causa, ne sub alterius libidine
etiam excitatae suae forte consentiant, uim sibi, qua moriantur, inferendam
putant. Ceterum absit a mente Christiana, quae Deo suo fidit in eoque spe
posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut mens talis quibuslibet carnis
uoluptatibus ad consensum turpitudinis cedat. Quod si illa concupiscentialis
inoboedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae uoluntatis
legem quasi lege sua mouetur, quanto magis absque culpa est in corpore non
consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis!
[XXVI] Sed quaedam, inquiunt, sanctae
feminae tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in
rapturum atque necaturum se fluuium proiecerunt eoque modo defunctae sunt
earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione celeberrima frequentantur. De
his nihil temere audeo iudicare. Vtrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis
testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit
auctoritas, nescio; et fieri potest ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt, non
humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, sed oboedientes? sicut
de Samsone aliud nobis fas non est credere. Cum autem Deus iubet seque iubere
sine ullis ambagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis obsequium
pietatis accuset? Sed non ideo sine scelere facit, quisquis Deo filium immolare
decreuerit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum
oboediens potestati, sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit,
nulla ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus est
imperii deserti atque contempti; quod si sua sponte atque auctoritate fecisset,
crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur si fecit
iniussus, inde punietur nisi fecerit iussus. Quod si ita est iubente
imperatore, quanto magis iubente creatore! Qui ergo audit non licere se
occidere, faciat, si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat
utrum diuina iussio nullo nutet incerto. Nos per aurem conscientiam conuenimus,
occultorum nobis iudicium non usurpamus. Nemo scit quid agatur in homine nisi
spiritus hominis, qui in ipso est. Hoc dicimus, hoc asserimus, hoc modis
omnibus adprobamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere uelut
fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena
peccata, ne hoc ipso incipiat habere grauissimum proprium, quem non polluebat
alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae magis hac uita
opus est, ut possint paenitendo sanari; neminem uelut desiderio uitae melioris,
quae post mortem speratur, quia reos suae mortis melior post mortem uita non
suscipit.
[XXVII] Restat una causa, de qua dicere
coeperam, qua utile putatur, ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum
inruat uel blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si uoluerimus
admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi sint homines tunc se
potius interimere, cum lauacro sanctae regenerationis abluti uniuersorum
remissionem acceperint peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia futura
peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si morte spontanea recte fit, cur non tunc potissimum fit? Cur
baptizatus sibi quisque parcit? Cur liberatum caput tot rursus uitae huius
periculis inserit, cum sit facillimae potestatis inlata sibi nece omnia
deuitare scriptumque sit: Qvti amat periculum, incidet in illud? Cur ergo amantur tot et tanta pericula
uel certe, etiamsi non amantur, suscipiuntur, cum manet in hac uita, cui
abscedere licitum est? An uero tam insulsa peruersitas cor euertit et a
consideratione ueritatis auertit, ut, si se quisque interimere debet, ne unius
captiuantis dominatu conruat in peccatum, uiuendum sibi existimet, ut ipsum
perferat mundum per omnes horas temptationibus plenum, et talibus, qualis sub
uno domino formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec uita non
ducitur? Quid igitur causae est, cur in eis exhortationibus tempora consumamus,
quibus baptizatos adloquendo studemus accendere siue ad uirginalem integritatem
siue ad continentiam uidualem siue ad ipsam tori coniugalis fidem, cum habeamus
meliora et ab omnibus peccandi periculis remota compendia, ut, quibuscumque
post remissionem recentissimam peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam
persuadere potuerimus, eos ad Dominum saniores purioresque mittamus? Porro si,
quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat, non dico desipit, sed insanit:
qua tandem fronte homini dicit: "Interfice te, ne paruis tuis peccatis
adicias grauius, dum uiuis sub domino barbaris moribus inpudico," qui non
potest nisi sceleratissime dicere: "Interfice te peccatis tuis omnibus
absolutis, ne rursus talia uel etiam peiora committas, dum uiuis in mundo tot
inpuris uoluptatibus inlecebroso, tot nefandis crudelitatibus furioso, tot
erroribus et terroribus inimico"? Hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se
occidere. Nam si hoc
sponte faciendi ulla causa iusta esse posset, procul dubio iustior quam ista
non esset. Quia uero nec ista est, ergo nulla est.
[XXVIII] Non itaque uobis, o fideles
Christi, sit taedio uita uestra, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis
magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non uos
consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. Quod si forte,
cur permissi sint, quaeritis, alta quidem est prouidentia creatoris mundi atque
rectoris, et inscrowtabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius.. uerum
tamen interrogate fideliter animas uestras, ne forte de isto integritatis et
continentiae uel pudicitiae bono uos inflatius extulistis et humanis laudibus
delectatae in hoc etiam aliquibus inuidistis. Non accuso quod nescio, nec audio
quod uobis interrogata uestra corda respondent. Tamen si ita esse responderint,
nolite admirari hoc uos amisisse, unde hominibus placere gestistis, illud uobis
remansisse, quod ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis,
diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium; humanae gloriae, ne
amaretur, humanum successit opprobrium. In utroque consolamini, pusillanimes,
illinc probatae hinc castigatae, illinc iustificatae hinc eme
atae. Quarum uero corda interrogata
respondent numquam se de bono uirginitatis uel uiduitatis uel coniugalis
pudicitiae superbisse, sed humilibus consentiendo de dono Dei cum tremore
exultasse, nec inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis,
sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet, quanto est bonum
rarius, quod exigit laudem, optasse potius ut amplior earum numerus esset, quam
ut ipsae in paucitate amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum
quoque aliquas barbarica libido compressit, permissum hoc esse causentur, nec
ideo Deum credant ista neglegere, quia permittit quod nemo inpune committit. Quaedam
enim ueluti pondera malarum cupiditatum et per occultum praesens diuinum
iudicium relaxantur et manifesto ultimo reseruantur. Fortassis autem istae,
quae bene sibi sunt consciae non se ex isto castitatis bono cor inflatum
extulisse, et tamen uim hostilem in carne perpessae sunt, habebant aliquid
latentis infirmitatis, quae posset in superbiae fastum, si hanc humilitatem in
uastatione illa euasissent, extolli. Sicut ergo quidam morte rapti sunt, ne
malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab istis ui raptum est, ne
prosperitas mutaret modestiam earum. Vtrisque igitur, quae de carne sua, quod
turpem nullius esset perpessa contactum, uel iam superbiebant uel superbire, si
nec hostium uiolentia contrectata esset, forsitan poterant, non ablata est
castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori succursum est inmanenti,
istarum occursum est inminenti.
Quamquam et illud non sit tacendum,
quod quibusdam, quae ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in
bonis corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine corpus
adtrectaretur; non autem esse positum in solo adiuto diuinitus robore
uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod
inuito animo non possit auferri; qui error eis fortasse sublatus est. Cum enim
cogitant, qua conscientia Deo seruierint, et fide inconcussa non de illo
sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere ullo modo
potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare non possunt, uident esse
consequens nequaquam illum fuisse permissurum, ut haec acciderent sanctis suis,
si eo modo perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.
[XXIX] Habet itaque omnis familia summi
et ueri Dei consolationem suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel
labentium constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, in
qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam peregrina utitur nec
capitur, malis autem aut probatur aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius
insultant eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Vbi est
Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint dii eorum, cum talia patiuntur, pro quibus
euitandis eos uel colunt uel colendos esse contendunt. Nam ista respondet: Deus meus ubique
praesens, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit
adesse secretus, abesse non motus; ille
cum me aduersis rebus exagitat, aut merita examinat aut peccata castigat
mercedemque mihi aeternam pro toleratis pie malis temporalibus seruat; uos
autem qui estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de diis uestris, quanto
minus de Deo meo, qui terribilis est super omnes deos, quoniam <omnes>
dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit.
[XXX] Si Nasica ille Scipio uester
quondam pontifex uiueret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis
Phrygiis sacris, cum uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius
os fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia cohiberet. Cur
enim adflicti rebus aduersis de temporibus querimini Christianis, nisi quia
uestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni
molestiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis habere pacem et
omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste
sobrie, temperanter pie, sed ut infinita uarietas uoluptatum insanis
effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae
saeuientibus peiora sunt hostibus. At ille Scipio pontifex maximus uester, ille
iudicio totius senatus uir optimus, istam uobis metuens calamitatem nolebat
aemulam tunc imperii Romani Carthaginem dirui et decernenti ut dirueretur
contradicebat Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem et tamquam
pupillis ciuibus idoneum tutorem necessarium uidens esse terrorem. Nec eum
sententia fefellit: re ipsa probatum est quam uerum diceret. Deleta quippe
Carthagine magno scilicet terrore Romanae rei publicae depulso et extincto
tanta de rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta diruptaque
concordia prius saeuis cruentisque seditionibus, deinde mox malarum conexione
causarum bellis etiam ciuilibus tantae strages ederentur, tantus sanguis
effunderetur, tanta cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferueret inmanitas,
ut Romani illi, qui uita integriore mala metuebant ab hostibus, perdita
integritate uitae crudeliora paterentur a ciuibus; eaque ipsa libido dominandi,
quae inter alia uitia generis humani meracior inerat uniuerso populo Romano,
postea quam in paucis potentioribus uicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam
iugo seruitutis oppressit.
[XXXI] Nam quando illa quiesceret in
superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam
perueniret? Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio
praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo auaritia
luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque populus secundis rebus effectus
est, quas Nasica°Å ille prouidentissime cauendas esse censebat, quando
ciuitatem hostium maximam fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore
libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque cohibita nec
auaritia grassaretur; quibus uitiis obseratis ciuitati utilis uirtus floreret
et cresceret eique uirtuti libertas congrua permaneret. Hinc etiam erat et ex
hac prouidentissima patriae caritate ueniebat, quod idem ipse uester pontifex
maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est) electus sine ulla
sententiarum discrepantia uir optimus, caueam theatri senatum construere
molientem ab hac dispositione et cupiditate compescuit persuasitque oratione
grauissima, ne Graecam luxuriam uirilibus patriae moribus paterentur obrepere
et ad uirtutem labefactandam eneruandamque Romanam peregrinae consentire
nequitiae, tantumque auctoritate ualuit, ut uerbis eius commota senatoria
prouidentia etiam subsellia, quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo
iam uti ciuitas coeperat, deinceps p rohiberet adponi. Quanto studio iste ab
urbe Roma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si auctoritati eorum, quos deos
putabat, resistere auderet, quos esse noxios daemones non intellegebat aut, si
intellegebat, placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat! Nondum
enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae fide cor mundans ad
caelestia uel supercaelestia capessenda humili pietate humanum mutaret affectum
et a dominatu superborum daemonum liberaret.
[XXXII] Verum tamen scitote, qui ista
nescitis et qui uos scire dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a
talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia
uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum iussis Romae instituti
sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huius
modi coleretis. Neque enim erant illi dii suo pontifice meliores. Ecce
adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare
permittit! Dii propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos
exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cauendam um cauendam
pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. Si aliqua luce mentis animum
corpori praeponitis, eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum
pestilentia ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis
circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit insania; sed
astutia spirituum nefandorum praeuidens illam pestilentiam iam fine debito
cessaturam aliam longe grauiorem, qua plurimum gaudet, ex (hacrÅ occasione non
corporibus, sed moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecauit
tenebris, tanta deformitate foedauit, ut etiam modo (quod incredibile forsitan
erit, si a nostris posteris audietur) Romana urbe uastata, quos pestile n tia
ista possedit atque inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris
cotidie certatim pro histrionihus insanirent.
[XXXIII] O mentes amentes!
quis est
hic tantus non error, sed
furor, ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis
intraretis impleretis et multo insaniora quam fuerant antea
faceretis? Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis
et honestatis euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi atque euerti posse cernebat, quando uos securos
esse ab hostili
terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse
rem publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis plus ualuit
quod daemones impii seduxerunt, quam quod homines prouidi praecauerunt. Hinc
est quod mala, quae facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae
patimini, Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate
pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam, qui deprauati rebus
prosperis nec corrigi potuistis aduersis. Volebat uos ille Scipio terreri ab
hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis,
perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi
permansistis.
[XXXIV] Et tamen quod uiuitis Dei est,
qui uobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis
praestitit ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius hostiles
manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo
quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae
multitudinem ciuitatis. Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc
constituerunt euersores Vrbis, quod constituerant antea conditores. Quid autem
magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum numerus suppleretur, quod
fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas seruaretur?
[XXXV] Haec et alia, si qua uberius et
commodius potuerit, respondeat inimicis suis redempta familia domini Christi et
peregrina ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere ciues
futuros, ne infructuosum uel apud ipsos putet, quod, donec perueniat ad
confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam Dei ciuitas habet
secum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec
secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in
aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus Deum, cuius sacramentum
gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum
replentes. De correctione autem quorundam etiam talium multo minus est
desperandum, si apud apertissimos aduersarios praedestinati amici latitant,
adhuc ignoti etiam sibi.
Perplexae quippe sunt istae duae
ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur;
de quarum exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum
diuinitus adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis a
contrario comparatis clarius eminebit.
[XXXVI] Sed adhuc mihi quaedam dicenda
sunt aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram
referunt, qua diis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt enim quae et
quanta occurrere poterunt uel satis esse uidebuntur mala, quae illa ciuitas
pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia
prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis
clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Deinde
monstrandum est, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum
imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque
nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et
fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos dicetur, qui manifestissimis documentis
confutati atque conuicti conantur asserere non propter uitae praesentis
utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Quae,
nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore disputatione dignior,
ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui apud illos
excellentissima gloria clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae
inmortalitate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius, qua
uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam et ipsi in illis, quae contra nos
sentiunt, refellendi sunt, deesse huic officio non debemus, ut refutatis impiis
contradictionibus pro uiribus, quas Deus inpertiet, asseramus ciuitatem Dei
ueramque pietatem et Dei cultum, in quo uno ueraciter sempiterna beatitudo
promittitur. Hic itaque modus sit huius uoluminis, ut deinceps disposita ab
alio sumamus exordio.